monumenta.ch > Lucanus > sectio 137 > bnf5129.99 > 54 > bnf12590.217 > sectio 11 > bnf8562.73 > sectio 464 > sectio 427 > sectio 13 > bnf17226.208 > sectio 390 > bnf5840.67 > 70 > 17 > sectio 10 > Psalmi, 94 > CAPUT VI. Quid sit canticum. > bnf5129.108 > ad Hebraeos, 12 > bnf8631.56 > 11 > sectio 378 > sectio 11 > sectio 490 > sectio 119 > 15 > sectio 539 > bnf5129.147 > sectio 272 > sectio 11 > Isaias, 9 > bnf5129.77 > sectio 506 > bnf2607.136 > sectio 23 > sectio 767 > sectio 4 > bnf8118.3 > sectio 338 > 22 > bnf8352.47 > sectio 298 > sectio 1 > sectio 5 > bnf8071.96 > bnf12590.138 > sectio 14 > sectio 19 > bnf4876.108 > 17 > sectio 86 > bnf8562.68 > bnf2607.102 > bnf7900.9 > 89 > bnf2607.32 > 51 > sectio 6 > 44 > sectio 865 > bnf8562.34 > Apocalypsis, 21 > bnf2607.105 > 3 > bnf12590.223 > sectio 22 > sectio 82 > sectio 26 > sectio 171 > 12
Cassiodorus, De Orthographia, XI. <<<     >>> Conclusio.

CAPUT XII. SHOW APPARATUS

1 Notandum igitur quod hamus, qui a Graecis ἄγκιστρον appellatur, cum aspiratione debet scribi. Sciendum et hoc pro φ Graeco, a Latinis in scribendo ph poni debere, in Graecis duntaxat nominibus, ut, Orpheus, Phaeton.
2 In caeteris autem Latinis nominibus f ponendum, ut, fama, filius, facies. Phoebus, quo nomine Apollo significatur, ita ponendum est, ut post p, h ponatur. Similiter et Herichthonius, hiulcus, per aspirationem debent scribi.
3 B enim consonans ante se aspirationem non. recipit, nisi tantum vocalis. Caelebs, ante terminalem litteram s, b scribi debet, non u: quoniam u vocalis cum in consonantis transierit potestatem, potest aliam praecedere consonantem.
4 Aspiratio ante omnes vocales poni potest; post consonantes autem quatuor tantummodo ponitur, c, t, p, r; ut habeo, Herennius, heros, hiemps, homo, humus, Chremes, Thraso, Philippus, Rhodus. Ideo autem vocalibus extrinsecus ascribitur, ut minus sonet: consonantibus autem intrinsecus, ut pluri mum sonet.
5 Gnatus, per g et n scribendum est, sicut gnavus, quia in compositione ipsa retinent g, ut agnatus et ignavus. Ecquid per c scribendum in prima syllaba, quoniam en quid significat, n littera consonante in c conversa. Samguis in prima syllaba per m scribendum in nominativo casu; in caeteris autem casibus per n, quoniam m littera in n convertitur. B s Latinae litterae pro ψ Graeca littera non aliter poni debent in una eademque littera coniunctae nisi in fine nominativi, cuius genitivus in bis desinit, ut, urbs, urbis; caelebs, caelibis; Arabs, Arabis. Sciendum autem surripio per r geminam, non per b et r scribendum; similiter et corripio, arripio: quoniam b in r quoque commutatur.
6 Suspicor, et suspicio, verba composita ab adverbiis sursum vel susum, in prima syllaba per unum s, non per duo scribenda sunt: quoniam duplicari consonans subsequente alia consonante non potest, sicut nec antecedente, nisi fuerit muta ante liquidam, ut, supplex, suffragor, sufflo, effringo. Quicquam in prima syllaba per c scribendum, quod d littera in c litteram commutatur.
7 Aggero per g scribendum, et aggregatus, non per d. Harpyia, quae Graecum nomen est, per y Graecum, sequente i Latino, scribendum est: quoniam apud eos y i diphthongon est. Ara cum altare significat, sine aspiratione; cum vero cubile porcorum, cum aspiratione scribendum.